monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 0, 15
sed Turrinus pater [et clodius] multum viribus dempserat, dum Apollodorum sequitur ac summam legem dicendi sectam putat. tantum tamen superfuit illi virium, quantum valeret, etiam cum aberrasset: sententias dicebat excitatas, insidiosas, aliquid petentis. numquam non de colore Latroni controversiam fecit. Latro numquam solebat disputare in convivio aut alio quam quo declamare poterat tempore. dicebat quosdam esse colores prima facie duros et asperos; eos non posse nisi actione adprobari. negabat itaque ulli se placere posse nisi totum; nosse enim se et suas vires et illarum fiducia aliis metuenda et praerupta audere. multa se non persuadere iudici sed auferre.